- SOCINUS Faustus
- SOCINUS Faustuspatriâ Senensis, parentibus satis clatis natus, Laelii nepos, ab illo pestilentissimam haeresin, cum qua etiamnum christianus orbis conflictatur, hausit: Arianorum deliriis ex Orco revocatis, quibus alia plurima addidit. Scripsit varia, quae utinam aeternis sepulta tenebris mansissent! Obiit A. C. 1604. aetat. 63. Vide loppenburg. Compend. Socianismi refut. Hoornbeeck. contr. Socin. Maresii Hydram Socianismi: Compendium Theologiae Socinianae ex hibet Fridericus Spanhemius in Syntagm. Disp. His adde Vitam huius Haeresiarchae ab Equite Polono scriptam. Michael Serverus Socinistarum Patriarcha dicitur Laeto Compend. Hist. Univ. Huius sectae postea antesignanus Valentinus Smalcius Ecclesias Fratrum in Polonia, dogmatibus ac iniquâ Unionis et. Consensus postulatione turbavit: et quia in illo regno altiores haetresis radices egit, publicô Comitiorum decretô A. C. 1636. utcumque repressa est, postea vero acrius in sectarios inquisitum: unde vix tutum illis hodie in Polonia hospitium est, Transylvaniae tamen, valachiae, aliisque regionibus adhuc graves sunt. Quaere quoque Recovia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.